- FOLLANEBRAJUM vulgo FOLLENBRAY
- FOLLANEBRAJUM, vulgo FOLLENBRAYlocus Galliae, seu villa Regia Francisci I. ac Henrici II. in pago Laudunensi, inter Calnacum et Codiciacum. Eius meminit Hincmarus Laudunensis Ep. Ep. ad Hincmarum Archiep. Remensem. Nomen habet ab antiqua Gallica voce Braium, quae lutum significat: unde nominibus locorum, quibus palustris ac lutosus situs est, saepissime additum reperitur. Sic Tenerchebraium, Wibraium etc. Vide Hadr. Vales. Not. Gall. in voce Braium.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.